- OSCITATIO
- OSCITATIOapud Papin. Statium l. 4. Sylv. 9. v. 20.Sed Bruti senis oscitationes,De capsa miseri libellionis,Emptum plus minus asse CaianoDonas ——— ——pigra est, fastidiosa, nullius rei ad saeculum istud oratio. Ad Orationum enim titulum hôc suô ridiculô alludit Poeta, simulque Oscas illas et Opicas Contiones congruô convitiô verberat. Vide de Bruto, ex Quintiliano et Cicerone, Gevartium ad h. l. Oscitatio certe, negligentiae ac fastidii signum, Martial. l. 11. Epigr. 6. Unde ad Censores Romae ab amico vocatus, cum in iure stans sonore oscitâsset, notam aliter effugere non potuisse, quam eierando se eô vitiô teneri, quod oscedo appellatur, legitur, apud Gellium l. 4. c. 20. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.